Unicorn Wiki

Gerolamo Cardano

Text[]

De rerum varietate, lib. 7, cap. 33[]

Latin original[]

Asinum Indicum refert Aristoteles solipedem esse, & tamen talum habere & cornu. Ego monocerotem esse dicerem, si non constaret, hunc bifidam habere ungulam. Iustius ergo forsan orix uocabitur: nam hunc unicum cornu habere refert, & tamen bifida ungula. Porrò in bifidis quadrupedibus duntaxat, dum lacte uiuunt, coagulum hæret omaso, cùm tertius sit hic uenter, cuius causam se Aristoteles explicasse docet alibi, non tamen ubi hoc docuerit inuenitur. Coagulatur ergo lac ob crassitiem, uelut in leporum fœstibus, & cornigerorum: non igitur in primo uentre, quoniam nutritioni ineptum fuisset, & etiam quoniam niis aquosum est, nec in ultimo: fungitur enim loco ieiuni inteltini, ut inanis esse debeat: neque in secundo qui reticulus uocatur, cùm in maioribus natu tot uentres necessarij essent, ut cibus ille crassior & pauci nutrimenti melius concoqueretur (dictum est autem suprà, cur tali cibo Animalia hæc utantur) reticulus uerò non possit tam magnam uim contentricem habere, neque enim expediret animali, ob alimenti duritiem: quamobrem ad omasum pertinet retinere. Vbi autem retentio, ibi etiam coagulum fit.

External links[]