Unicorn Wiki

Odo of Cheriton (1180/1190 – 1246/47) was an English preacher and fabulist.

Text[]

Odo 78[]

Latin original[]

Qui corporales delectationes desiderant et animas suas ame mori permittunt, similes sunt cuidam homini, qui, dum a facie Vnicornis, ne ab eo deuoraretur, uelocius fugeret, in quoddam magnum baratrum cecidit. Dum autem caderet, manibus arbusculam quamdam apprehendit, et in vase quadam lubrica et instabili pedes fixit. Respiciens vero, vidit duos Mures, unum album et alium nigrum, incessanter radicem arboris quam apprehenderat corrodentes, et iam prope erant ut ipsam absciderent. In fundo autem baratri vidit Draconem terribilem, ignem spirantem et aperto ore ipsum deuorare cupientem. Super vasim ubi pedes tenebat, vidit X Aspidum capita inde prodeuncia. Eleuans autem oculos, vidit exiguum mellis de ramis illius arbuscule, oblitusque periculi in quo undique positus erat, se ipsum dulcedini mellis illius totum dedit.

Moralitas. Vnicornis mortis tenet figuram, que hominem semper prosequitur et apprehendere cupit; baratrum vero mundus est omnibus malis plenus; arbuscula uniuscuiusque vita est, que per horas diei et noctis, scilicet per Murem album et ni[grum], incessanter consumitur, et incisioni (sic) appropinquant vases; X Aspidum est corpus X elementis compositum, quibus inordinata corporis compago dissoluitur; Draco terribilis, os inferni omnes deuorare cupiens; dulcedo ramiculi, delectacio fallax mundi, per quam homo seducitur, ut periculum suum minime intueatur.

Analysis[]

The fable in unmistakably adapted from the legend of Barlaam and Josaphat, which in turn was taken from the parables of Buddha.

External links[]